ad ea omnes nazi sunt: animalibus Treblinka aeternum est |
ad verbum quoddam explicandum alia verba necessaria sunt quibus opus alia verba sunt et ita in infinitum. Communicare falsa opinio est |
adulescientiae nonnullae incipiunt cum senes nonaginta annorum homines sunt |
aliqui ingenium hereditarium putant, ceteris liberi non sunt |
ambitio pluris est quam honestus homo emere possit |
americana simia, cum aqua vitae ebria facta sitt, numquam tangit, quare multo sapientior quam plerique homines est |
amicus non est qui tibi lacrimam detergeat, sed qui impediat quominus lugeas |
amor iure potest mendax improbusque esse. Si sincerus est |
amor poena est. Punimur quod soli manere non possumus |
amore capi famuli est |
anarchia detrectatio legum non est, at magistratuum privatio |
argentariae in iniuria conceptae nataeque e peccato sunt. Argentarii domini Terrae sunt. Si eam aufertis, sed iis relinquitis potestatem pecuniae creandae, calami ductu omnem pecuniam ad eam rursum emendam habebunt. si autem hanc potestatem iis abstuleritis, omnes immodicae divitiae sicut meae deficient, sicut ius est. Tunc hic mundus melior erit, ubi vivere pulchrius. Sed si servi argentariorum manere vultis et pretium solvere servitudinis vestrae, iis permittite ut pecuniam creent |
aromatum commercium comprobare non possumus, quod nimia pecunia comprehenditur |
basilica locus est ubi stulti a pecunia sua separantur |
beatus qui gratiam non exspectat, quod non decipietur |
bellum est pacem quaerere sanguinem spargendo. Pax est pugnam protrahere sine sanguine |
bona in manibus unius vel paucorum pestis humano generi est |
caeca obstinataque indisciplina omni tempore vis vera est omnium hominum liberorum |
capitalismus legitimum dolum primorum est |
casus tantum malum consilium est |
cave cupiditatibus tuis, fieri possunt |
cavillatio petitio prncipii est quam obliti sumus |
centum victorias in centum pugnis consequi testimonium magnae virtutis non est: hostem vincere sine pugna hoc est testimonium magnae virtutis |
certe vinculum platonicum potest esse, at solum inter maritum uxoremque |
circum communem fecimus, at non panem |
clarissimum signum quod verum inveneris pax intus est |
cogitatio cedit, res progrediuntur |
cogitationes fortiores quam arma sunt. Hostes non permittimus arma tenere, quid permittimus cogitationes tenere? |
communis generi humani consociatio solum birotis potest adesse |
concentus ad orbem servandum...Titanic memini |
constitutio scripta est ut homines a periculis bonae voluntatis defendantur |
cooruptio tamquam purgamentum est; cotidie amovenda est |
coquere politicus actus est. si consociationes pro nobis coquere permittimus, potestatem perdemus. Immani fidei actu opus est ad cogitandum eas honeste acturas esse et carnem quam nobis dent veram carnem esse |
crudelitas in animalia est tirocinium crudelitatis contra homines - Publius Ovidius Naso |
cum bene te habeas, iter facere alibi, non longe esse est |
cum Berlusconi et parvum illum aspicio, abdicare genere humano cupio |
cum duo occurrunt quasi duae substantiae inciderent est; si vis contraria fit, utraque mutatur |
cum pedes requiescunt, mens quoque agere desinit |
cum res in malam partem eunt, ne secutus sis |
cum sermonem peregrinum loqui incipimus, oris et manuum et corporis sermonem mutamus. Iam alii fimus |
cum tantum ultimam arborem cederitis, ultimum flumen venenaveritis, ultimum piscem ceperitis, tum solum pecuniam edi non posse intellegetis |
cum vere nos ipsos obliviscimur, facimus quae digna sint memoria |
de divitiis: pecunia in arca ferrata tenemus, somnia in loculo |
delectari significat fere semper rationem taedii mutare |
demonstrator funestus virtutum humanitatis nostrae est quod nullum negotium melius est quam belli |
Deus, tamquam disiunctio, omnia mutare potest |
dies cum pluit pessimi non sunt; tum solum altus incedere potes, quamquam fles |
docti tantum discere diligunt; indocti docere malunt |
domini huius Rei publicae veritatem cognoscunt. Americanum somnium appellatur, quod, ut credatur, dormire opus est |
duae viae sunt ad nationes subiugandas: altera gladio, altera debito |
dum copia rerum est, malum iniquum est inopia |
ecclesia permultis maximum fidei impedimentum fit. In ea nihil vident praeter potestatis cupiditatem humanam, theatrum quoddam hominum qui se administrare doctrinam christianam fingunt, sed impedimentum verae fidei fiere possunt |
ecclesia quaedam, quae a persecutionibus non afficitur, at ordinis plebeii beneficiis consensuque gaudet, ecclesia Christi non est vera |
ex susceptore petere ne rationem corrumpat est ut ex medico dentium ut codicillos regulares emittat |
fortasse optimi sunt qui sciunt se valere tanti quanti nihil quod illos circumdat |
fortuna ad rationem popularem defendendam Bush est |
genus humanum nimiam veritatem pati non potest |
genus roboris est mundior sole et et quae potest renovari saepius vento; est quae non consumimus |
Hilarem Christi natalem diem faustumque annum |
hoc interest inter imprudentem quendam et prudentem, quod ille paratus est propter causam ad mortem obeundam, hic propter ipsam ad humiliter vivendum |
hodie Don Quijote pro molis vento incitatis pugnant |
hodie musica ab argentariis ratiocinatoribusque regitur, propensio cui a nobis omnino repugnandum est |
homines in Re publica exercitati, cum lucem ad ultimam cavernam videant, exeunt et alteram emunt |
homines mira gerere possunt, nisi meritum sibi adtribuunt |
homines putant se liberos esse, sed solum liberi sunt hoc putandi |
homines semper sinceri sunt. Tantum sinceritatem mutant |
homines sunt tam pauperes ut pecuniam tantum possideant |
homines taciturni mulieres iuvant. Putant illos aures praebere |
hominibus duo modi operandi tantum sunt: licentia et pavor |
homo arborem pro se non serit, sed pro posteritate |
homo cui magis contradicere times ipse es |
homo omnino paratus est ad operandum propter operae apparatum; extra opificium ipsam cutem et ipsum caput servat |
homo prudens fit solum cum latitudinem ignorantiae suae inceperit obiter computare |
homo terra deambulans est |
humanae litterae instrumentum est quo magistri utantur ad magistros fabricandos qui invicem magistros fabricabunt |
iacere e fenestra dimidiam partem medicamentorum novorum possemus, nisi aves ederent |
iam sumus omnia contra quae iuvenes viginti annorum pugnavimus |
illitterati XXI seculi non erunt qui litterarum rudes ignarique, sed qui discere, dediscere quod didicerint, rursum discere non poterunt |
in Cuba iura hominum non observantur, praeter Guantanami |
in hoc orbe nihil interest ubi simus, sed potius quo eamus..Nobis navigandum est interdum vento secundo interdum adverso, neque ancoram iacere neque deferri possumus |
in nulla populari ratione dubitatur quod nuntiorum monopolium ad dictaturam pertinet |
in omni impudente, utilitati non inserviens deceptus est |
In potestate nostra verba putamus, at verba nos habent in potestate sua |
in scientia politica, si quid dicti vis, ab homine pete, si quid facti a muliere |
in vita optimum non requiritur, invenitur |
inimicus communistarum fui cum communistae fuerunt |
interdictio calamitates solum effecit |
interdum homines peccata confitentur tantum ut sibi meritum tribuantur |
interdum ut audiamur tacendum nobis est |
internet gigantes in dies fiunt transactores soli inter eos qui producunt et qui absumunt |
ius est solum quod potentem iuvat |
iuvenes tempore futuro decipiuntur; senes praeterito |
las Vegas offendi debet cum cum Wall Street comparatur. Las Vegas vincendi rationes notae sunt.Wall Street ludi leges mutantur dum ludis |
lexicon speculum est ubi, si quaerere scias, invenire potes quod iam suspicabaris |
liber, in quo omnis ars libraria esset perscripta, opem petebat ne a sorice abroderetur. Irrisit sorex - Leon Battista Alberti |
liberi illiciti non sunt, solum parentes |
loqui vertere, audire vertere, legere vertere, scribere vertere, cogitare vertere est. Omnes vertunt, praeter aliquos qui vertunt |
mafia incipit et desinet |
mafia quaestio omnino italica non est nec pilei negotium nec regionum retro positarum Italiae meridianae, at Europensis quaestio |
magisne imitatur genitalis scientia aut televisio? |
magna pars rerum gestarum ciivitatis occidentalis triginta ultimos annos constitit in bono mutando meliore specie |
mala translatio translatio non est |
me iuvat videre sacerdotes in matrimonium iungi, nec solum heterosexuales |
mea fides e re certa gignitur, quod hic cultus humanus civilisque casurus est. Diffidentia mea ex omnibus rebus quae facit ad nos secum perdendos |
memento te plane unum esse, tamquam omnes alii |
memoriae tamquam vinum requiescens in lagena: limpidae manent et turbidum in profundo. Lagena agitanda non est |
meritum societatis magnum est quod nos impellit ad solitudinis amorem |
Meskimen lex: numquam tempus nobis est ad traslationem perficiendam, sed semper ad reficiendam |
mihi opus est me opus esse |
monitus: potestates medicorum graviter saluti obesse possunt |
monogamia inventio humanitatis occidentis regionis est ut ordo quidam, et, addam, prudens societatis institutionibus conferatur.nihil interest ad humanam naturam. quis dubitet quin monogamus homo non sit? |
multa milia hominum vivunt vitam tranquillae intolerabisque desperationis, coacta ad longas gravesque operarum horas quae oderunt tantum ad rbona inutilia comparanda ut obsequerentur hominibus quos despiciunt |
multi in Re publica exercitati inepti sunt.Reliqui apti ad omnia sunt |
multi parvas voluptates perdunt magnam beatitudinem expectantes |
mundus non spectaculum sed acies est |
ne despoliantur.... pecuniam argentariis commendant |
ne dubitaveritis quin consciorum et firmorum hominum parvus coetus mundum mutare possit |
ne iudicaveris librum quendam ex eius membranula |
ne suffragium expressitis, id ad audendum tantum prodest |
negare non potes mores progredi, cum omni novo bello interficiaris nova ratione |
negatio nuntius est bis datus |
neglegentia, ignavia et utilitatis suae cura hominum, rationem popularem occidunt magis quam tyranni dictatoresque |
nemo lexicon consulit antequam loquatur |
nemo tam bene quam ventus me pectit |
nemo tam iuvenis qui non possit hodie mori - Francesco Petrarca |
nemo vos inducere potest ut ipsos inferiores, sine vestro consensu, percipiatis |
nihil est praeter atomos viduumque; cetera solum opiniones sunt |
nihil est quod efficere non possit is cui efficiendum non sit |
nihil interest quem uxorem ducamus; vero mane aliam esse inveniemus |
nihil magis quam in locum immutatum reverti nos impellit ut perspiciamus quam mutaverimus |
nihil ut avaritia pauperem reddit |
nimia pars eius rei quam educationem appellamus nihil est praeter vitam segregatam magni pretii |
nisi Israelites accusari quod tamquam nazistae agant nolunt, sibi desinendum est loco nazistarum agere |
nisi paratus es ad errandum, numquam quid novi facies |
nisi solutioni, sedimini interes |
nobis non desunt cognitiones; nobis deest animus intellegendi quod iam cognoscimus et concludendi |
nolo me solam esse, volo ut sola relinquar |
non homo,at mundus factus est deformis |
non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere - Gaius Plinius Caecilius Secundus |
non quod scriptum est vertitur, sed quod scriptor exprimere volebat, propter hoc machinae calculatoriae vertere non possunt |
non sum qui omnia in peiorem partem rapit. Malum percipere ubi est, mea sententia, bonae spei est indicium |
nonne exitus acta probat? tibi gratias agimus, Poggi |
nonnullae nationes sunt animo erecto et volunt ipsae questiones suas solvere, sed feliciter societates multis nationibus praetermittere non possunt quin se eis dedent |
nulla societas est. Homines, mulieres familiaeque sunt. Nullum regimen quidquid facere potest prater per genus humanum. Genus humanum in primis sibi ipsi providet |
nullum imperium solidum diu servari potest sine certatione strenua |
nullus medicus salutem promittere potest, sed omnis medicus promittere debet se saluti aegrotantis consulere |
num armorum fabricae adiuvant ad otium pugnandum? |
num audiri posstunt ut magistri qui nobis abutuntur? |
num populare est homines impellere ut tributum pendant in civitate ubi nonaginta centesimae partes pendere nolunt? |
num quid significat poena capitis inter damnatos capitis? |
olim nemo sinitur libere cogitare. Nunc permittitur, at nemo potest. Nunc homines solum quod cogitandum est cogitant.Et eam esse libertatem cogitant |
omnes docere alteram linguam facilius est quam machinam interpretantem fabricari |
omnes eadem lingua subridemus |
omnes homines fratres esse somnium est eius cui fratres non sunt |
omnibus animalibus, praeter aliquos homines,anima est |
omnis americanus paratus ad consulatum petendum, per se interdicendus est |
omnis historia rerum gestarum eodem tempore fit |
opinio mea de ortuum observatio leviter detorquetur quod septimus ex novem liberis sum |
opinionum commenta rigidissimus cogitationis custos sunt |
oportet unum diem senatores venandi esse |
opus est nobis magna doctrina ut metiamur ignorantiam nostri |
orbis terrarum testis est atrocis criminis contra homines Gazae, ubi quindecies centena milia hominum captivi sunt et sine ullo aditu ad externum mundum.Hoc tempore totus populus quidam saevam poenam patitur |
ordinum bellum est, meus vincit,sed non debet |
paenitentia firmum propositum est iterum vestigia non relinquendi |
partitibus utor tamquam vehiculis publicis: ascendo, cursum pendo, descendo |
patria est ubicumque bene est - Marcus Pacuvius |
patronus: socius sine periculo |
pecunia lac partium factionumque est |
pecunia tam potens fit ut mox locuturi simus de Kennedy tamquam de primo coniuge uxoris Onassis |
per triginta actos annos a mercatus ratione ad mercatus societatem transimus. Mercatus ratio instrumentum validum efficaxque ad operam componendam est. At mercatus societas locus est ubi omnia veneunt. Modus vivendi est quo mercatus pretia lex in omni vitae specie sunt |
peregrinari tantum iuvat ut magis diligemus locum ubi nati sumus |
peregrinationes suscipere est longissime iter facere cum cupiditatem domum revertendi quaeras |
persuasum est hominem, pessimum animal omnium generum, maximam rem creatam esse. Omnes res creatae genitae sunt solum ad ei cibum vestesque parandos, ut penitus exciderentur et cruciarentur |
plus in silvis quam in libris invenies. Arbores saxaque quae nullus magister te docebit docebunt |
poesis, ut panis, omnium est |
politici ubique iidem sunt. Se pontem aedificaturos esse promittunt ubi flumen non est |
politicus homo est qui vitam tuam dabit pro patria sua |
populares sunt pars dicens se te reddituturos esse ingeniosorem, altiorem, ditiorem, et horti tui urticas sublaturos esse. Optimates pars est dicens administrationem non fungi, postea eliguntur et tibi demonstrant res ita esse |
praeteritum tempus mutare non possum, sed memoriam meam possum |
prima \'mafia\' repugnanda est quae in nobis inest. Mafia nos sumus |
primum medici officium est homines docere ne medicamenta sumant |
pro urbis clavium traditione politico cuidam melius est seram mutari |
probemus commercium doctrinae, non doctrinam commercii |
probi diarii scriptores possunt debentque manum quae cibum praestet mordere |
proderit vobis meminisse avaritiam semper inimicam virtutis fuisse.Raro ingenium quoddam lucro deditum famam poterit consequi |
proditor est qui a sua factione ad aliam deficit; convertitus qui ab hac factione ad vestram deficit |
pulcherrima sermonis anglici verba sunt: perscriptio coniuncta |
pulchritudo in oculis aspicientis est |
puto Kissinger maximum belli scelestum libere viventem toto orbe |
qui esse fingimus sumus, igitur nobis animum attendendum est ad quod fingimus |
qui lente procedit, sanus et longe procedit |
qui multum habet, eget et qui paulum abundat |
qui omnia in optimam partem accipit is qui putat a muliere sermonem telephonicum confici, cum eam audiverit dicentem \'salutem tibi dico\' |
quibusdam temporibus mala verba optima sunt |
quid antea exhaurietur? Aerne aut oleum vivum? |
quid pretium solvas ad genus agnoscendum? Ad Rei publicae administrandam accede et adversarii pro te facient |
quid UNESCO moratur quin humanitatis patrimonium totum orbem terrarum decernat? |
quoad oleum vivum erit, pax in Oriente Medio non erit |
quod nobis est commune est quod omnes discordamus inter nos |
quomodo intelligi possumus an Lyndon Johnson mentiatur? Si auris tremit, eum mentiri id non significat. Si frontem contrahit, eum mentiri id non significat. Si labra movet, eum mentiri id significat |
ratio urbis aedificandae est possessio loci naturalis hominum a divitum ratione quae crescens tamquam potestas sine vinculis, potest et debet rursum facere totum spatium ad suam imaginem |
rei publicae administratio: impedimentum ad omnem exitum |
religiones arma potentissima, quae malum numquam invenerit, sunt |
relinquamus medicamenta in exercitationibus corporis : inspectiones prohibeantur |
rerum gestarum scriptores per documenta fingunt, fabularum scriptores per inventionem |
res gravis cum hominibus circulatoribus in Re publica versatis est quod postea eliguntur |
res imago falsa, inopia liquoris excitata, sunt |
res publica ego sum |
res quae fieri non possunt faciliores quam res difficiles sunt |
satan callidior factus est et efficiens nos divites potius quam pauperes temptat |
scientia perfecta non est, sed hoc non demonstrat religione ei opus esse |
secundus perveniens primus perdentium est |
senatum optimum quem emere potuimus habemus |
senectus, non vita, producitur |
sermo nihil aliud est nisi cognitionis reductio ad simplicissimam formam |
servo unus dominus est. Ambitioso tam multi quam multi utiles fotunae eius sunt |
si cuidam sermone, quem ipse intelligere potest, loqueris, intellectum movebis. Si cuidam loqueris in ipso sermone suo , cor movebis |
si doctrina merces facta est, nimirum quod homines quoque idem consecuti sunt |
si suffragium aliquid mutaret, redderetur illecitum |
si tabaci fistulae publice agnoscuntur nocivae cur libera venditio permittitur ? |
si, ad aegrotum servandum membra corporis donari possunt, cur vitae elementa prima donari non possunt ad inedia morientem servandum ? |
sibi praebere medicatam potionem athletae est tamquam mentiri furarique homini in Re publica exercitato. Vix evitabile |
sic germaniam amo ut duas anteferrem |
sincerus et apertus esto cum patrono tuo.. Dein erit suum omnia confusa facere |
sine Saddam orbis progressus fecit. Quomodo sine Bush esset? |
sit libertas aliquid vagi. Eius absentia non est |
societas amatoria venditatoriaque in qua vivimus operam dat ad cupiditatem parandam, ad cupiditatem augendam, cum in regione privata cupiditatis satisfactionem servet. Ut societas moveatur, ut contentio augeatur, necesse est ut cupiditas crescat , diffundatur et vitam hominum voret |
societates medicamentariae magis novos morbos medicamentis quae iam exsistunt invenire sciunt quam nova medicamenta morbis qui iam exsistunt |
solum cum iter occidentis solis percurras, obiam orienti soli ibis |
solum cupio non cupere |
solum humana iura capitum iuridicialium coluntur |
solum qui labi clamose audeant, magnas res consequi possunt |
solum qui non vult sine virtute est |
sperare homines tecum bene acturos esse quia honestus sis est tamquam putare taurum te non aggressurum esse, quia tantum vescaris quod terra gignit |
spero me non senescere eo ut religiosus fiam |
spes quaestum inhonestum faciendi principium ruinae est |
suffragium ferre abdicare est |
superest nec species validior nec callidior sed quae aptior mutationibus est |
taedium morbus est qui opera sanescit: voluptas tantum lenimentus est |
tam pulchra fuit ut appropinquare vetita sit ad Pisarum Turrim |
televisio multum ad mentis curam fecit et scientiam effundendo et utilitatem eius adiuvando |
tempore quodam, ut res rursum moveantur, opus est periculum suscipere omnia perdendi |
temptationes, aliter ac opportunitates, semper bis adsunt |
tempus evenire volumus quo mortuis feminis virisque hoc solum dicere poterimus: non cessimus, non nos vendidimus, non claudicavimus |
tempus quoddam confectum censeri potest cum eius cupiditates dilapsae sunt |
tempus veniet quo imagines homines substituant.Quibus esse opus non erit, at aspicere. Iam viventes non erimus, sed aspicientes |
tertii millennii homini erit Bush doctrina, Berlusconi probitas et Putin benevolentia |
tibi sunt solum duo genera veritatem dicendi: sine nomine vel post mortem |
translatio experientia est quae prabet imperatque lectionem quam tardissimam, paene pedibus transitum texti spatii, cum eius vallibus, planitiis montibusque |
una est fortuna: suo more vivere posse |
una ratio ad usum aromatum minuendum: ea comprobare |
Universitas vera locum non habet. Possessiones non habet, stipendia non persolvit, mercedes non accipit.Universitas mentis status est |
ut beatitudo inveniatur requirenda non est |
ut pecuniam civitatis conflare et in potestatem habere possim nihilo mea intererit quis leges sanciat |
ut quod ali cibus est aliis fuat acre venenum - Titus Lucretius Caro |
verba quae offendunt ignorantiae nostrae clamores sunt |
verba tanti sunt quantum eis tribuit qui audit |
verus exitus est te fieri hominem quam optimum possis |
vestis pellicea: pellis quae animal mutat |
vincit qui perdere scit |
vinum maxime mentis saluti eius qui non bibit nocet |
virtus:actus voluntati oppositus |
vita morbus hereditarius est |
vita nihil aliud est quam imaginarum in mente coetus, nihil interest inter eas quae ex rebus nascuntur et quae ex somniis secretis gignuntur nec est quod illae putandae sint veriores quam haec |
vita tam magna non est ut teneat iuxta omnia quae cupiditas cogitat |
vivere periculosum est |
voluntatis omnium periculosae ruinae malis, naufragio conscientiae civilis cum omnis iuris sensus pereat, conscientiae moralis praesidium ultimum, officium civitatis est resistere, resistere, resistere |
voluptas in factu, non in exitu stat |
\"naturales\" athletas qui nummos in Olympiadibus pro inhabilibus vicerunt medicamentis usos non esse speramus |